monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 1
>>> Hieronymus, Ioannes, 2

uwb68.138 r  csg48.318  bsb6573.81 v-b1  Caput 1 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

uwb68.138 vbnf9389.178 rbsb6573.205 rbnf10439.15 r
1 csg75.735 csg51.209 in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbumcsg51.210
2 hoc erat in principio apud Deum
3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
4 in ipso vita erat et vita erat lux hominum
5 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
6 fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
7 bsb6573.203 r hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
8 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
9 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
10 in mundo erat et mundus per ipsum factus est bnf9389.177 v et mundus eum non cognovit
11 in propria venit et sui eum non receperunt
12 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo csg48.319 nati sunt
14 et Verbum caro factum est et habitavit in bnf10439.5r nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre bsb6573.203 v plenum gratiae et veritatis
15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem bnf10439.5 v dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
16 et de plenitudine eius nos omnes accepimus uwb1.244 et gratiam pro gratia
17 quia lex per Mosbnf10439.6 ren data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
18 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravitcsg51.211
19 et hoc est testimonium bnf10439.6 v Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es
20 et confessus est et non negavit bnf10439.7 r et confessus est quia non sum ego Christus
21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
22 dixerunt bsb6573.204 r ergo ei quis es ut resbnf10439.7 vponsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
23 ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
24 et qui missi fuerant erant ex Pharisbnf10439.8 raeis
25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas csg48.320 si tu non es Christus neque Helias neque propheta
26 respondit eis Iohannes dicens ego bapbnf10439.8 vtizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
27 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigibnf10439.9 ram calciamenti
28 haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
29 altera die videt Iohannes Iesum venientem bsb6573.204 v ad se et ait bnf10439.9 v ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
30 hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est uwb1.245 quia prior me erat
31 et ego nesciebam eum sed ut manifestabnf10439.10 rretur uwb68.139 r Israhel propterea veni ego bnf9389.178 v in aqua baptizans
32 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et manbnf10439.10 vsit super eum
33 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris csg51.212 Spiritum descendentem et manentem super eum hic bnf10439.11 r est qui baptizat in Spiritu Sancto
34 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
35 altera die iterum stabat Iohannes et ex discsg48.321cipulis eius duo
36 et respiciens bnf10439.11 v Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
37 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
38 conversus autem Iesus et videns eos sequentes dibnf10439.12 rcit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
39 dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi bnf10439.12 v maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
40 erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iobnf10439.13 rhanne et secuti fuerant eum
41 invenit hic primum fratrem suum Simonem bnf9389.179 r et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
42 et adduxit eum ad Iesum bnf10439.13 v intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna uwb1.246 uwb68.139 v tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
43 in crastinum voluit exire in Galilaeam bsb6573.205 v et invenit Phibnf10439.14 rlippum et dicit ei Iesus sequere me
44 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Mobnf10439.14 vses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
46 et dixit ei Nathanahel a Nazareth csg48.322 potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit bnf10439.15 v ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi csg51.213 tu es Filius Dei tu es rex Israhel
50 respondit Iesus et dixit ei bnf10439.16 r quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
51 et dicit ei bsb6573.206 r bnf9389.179 v amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes bnf10439.16 v supra Filium hominis

bnf17226.174

>>> Hieronymus, Ioannes, 2
monumenta.ch > Hieronymus > Ioannes, 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik